

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 15: Versus 4
Qui ex vobis,etc. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium ibi medicus demonstrat, scilicet, judex spem veniae non negat.Centum oves.Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit; sed una periit, quando homo pascua vitae peccando dereliquit: ergo quia rationalis creaturae numerus pereunte homine erat diminutus, quaerit in terra hominem ut summa integretur.Nonne dimittit.Quasi dicat: Murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere laborat.